utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05050029

Charter Number: 05050029
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Concession
Date: 1141
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Acts of Waleran II
map View Map
Charter:
Reuerentissimo patri et domino S dei gratia uenerabili episcopo Wigornie et omnibus filiis sancte ecclesie tam presentibus quam futuris G comes de Mell[ento] salutem Sciatis me concessisse deo et abbatie sancte Marie de Bordesleia in perpetuam elemosinam totam terram Bordesl[eie] et totum dominicatum Budifordie scilicet quinque carrucatas terre et totam terram de Holowei preter terram parcarii et totum dominicatum de Nortonia in bosco et in plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis et in omnibus aliis pertinentiis et omnia aeisiamenta sua in foresta de Fecchaam et piscariam de Herneleia cum terra que ad eam pertinet et nouum puteum de Wich de proprio labore ad eorum sustamentum qui predicte abbatie deseruierint Hoc uero facio pro anima Henrici regis et parentum meorum et pro salute mea et heredum meorum et amicorum et pro incolumitate totius regni Anglie Test[ibus] Will[elmo] capellano et Will[elmo] de Bellocampo et Gileb[erto] de Laci et Will[elmo] de Pinu et Joh[anne] de la Lund et Ignard Leparler et Humfr[ido] camer[ario]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter