utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05050031

Charter Number: 05050031
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1130 - 1139
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Acts of Waleran II
map View Map
Charter:
Gualeranus comes Mellenti [o]mnibus baronibus et hominibus [et fidelibus et amicis suis] et vicecomitibus et prepositis suis de Ponte Audomari salutem [Sciatis me dedisse] fratribus et amicis meis martiribus Christi de Bello Loco Carnot[ensi] q[uinque millia al]lecium singulis annis apud Pontem Audomari de redditibus meis eiusdem u[ille ita videlicet] quod singulis annis ministri eorum uenient [apud] Pontem quacumque die uoluer[int siue in] quadragesima siue xv dies ante quadragesim[am] et prepositi mei inuenient [eis predicta quinque] millearia allec cuiuscumque precii fuerint et eadem die inuenient eis procura[tionem de meo] proprio quod si ultra propter hoc eos morari permiserint de suo proprio inuenient eis procurationem Hanc donationem concessi predictis martiribus Christi de Bello Loco pro redemptione anime mee et patris mei et antecessorum meorum ut habeant et teneant eam de me et de heredibus et omnibus successoribus meis iure perpetuo et per cartam et sigillum meum confirmaui Testibus Will[elm]o de Teboldi uilla et Will[elm]o de Pinu et Rogero de Luxouiis et Hugone Maluicino et nepote meo Rob[er]to de Monte forti puero et Rog[ero] de Wateuilla puero et Henrico filio Rad[ulfi] filii Durandi puero et de clericis meis magistro Ric[ardo] de Bellomonte et Rad[ulfo] de Monte aureo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter