utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05050041

Charter Number: 05050041
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1142 - 1147
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Acts of Waleran II
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego G comes Mellentensis et Agnes uxor mea et Robertus filius noster pro salute nostra et remissione peccatorum nostrorum et pro animabus patrum nostrorum et matrum nostrarum et antecessorum nostrorum et eorum precipue qui ecclesiam beate Marie de Gornaio fundauerunt dedimus et in perpetuam elemosinam confirmauimus eidem ecclesie et monachis ibidem deo seruientibus decimas omnium denariorum nostrorum de Gornaio et de Cauda et de Torci et de Braia et de Uilla noua et de toto honore pertinente ad Gornaium et ad Caudam et similiter omnes decimas omnium bladorum nostrorum de eodem honore in molendinis et in omnibus redditibus et decimam uini de Uilla noua et de tribus modiis uini de Torci Testibus subscriptis Rothomagensi archiepiscopo Hugone Rotroco Ebr[oicensi] episcopo Rogero Baldwino Herueio Rogero de Altaribus capellanis Will[el]mo de Pinu Roberto de Formouillis Radulpho Harenc Alano de Neuillis Radulpho de Magneuill Will[el]mo de Hangemara Henrico de Ponte Audomari Matilde domina de Iureio et Galeranno filio suo Rog[er]o cellarario eidusdem ecclesie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter