utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05050067

Charter Number: 05050067
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141 - 1142
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Acts of Waleran II
map View Map
Charter:
Sepe contingere solet ut bene gesta parentum perturbet successio filiorum dum de rebus ecclesie dei collatis minus sufficiens adhibetur testium cautela uel non super est carta uiuacior Hoc attendens ego Galerannus comes Mellenti uidere et relegere uolui cartas et munitiones quas habebant monachi in ecclesia beati Nigasii martiris diuinis excubiis insistentes super beneficiis eidem monasterio tam per me quam per patrem meum et per antecessores meos diuersis temporibus ad honorem dei collatis Vidi igitur eas legi singillatim et inueni easdem omnes non minus sigillis quam testibus munitissimas Petitioni autem monachorum adquiescens diuersas diuersorum antecessorum meorum scedulas in unius carte corpus colligi et sigillo meo muniri precipi Concedo igitur in nomine Christi Jehsu et perpetuo iure confirmo possidendum beato Nigasio et Beccensibus monachis in ipsius ecclesia deo famulantibus theloneum mercati de Mellento integraliter sicut a predecessoribus meis Galeranno et Hugone comitibus et Roberto comite patre meo donatum et confirmatum est uidelicet ab hora qua signum ad nonam sonuerit quarta feria in ecclesia beati Nigasii usque ad horam quinte ferie qua iterum in eadem ecclesia signum ad nonam sonuerit Erit itaque theloneum uniuersorum indifferenter que in eodem mercato Mellenti infra prescriptum terminum uendentur aut ementur sub iure beati Nigasii ad usus monachorum perpetuo profuturum Precor etiam atque precipio iuxta quod in antiqua patris mei carta continetur omnibus baronibus seruientibus atque fidelibus meis ut mercatum sancti Nigasii custodiant et attrahant melius quam si theloneum esset meum proprium Insuper et eisdem prohibeo super fidelitatem quam michi debent ut nichil omnino a mercatoribus accredant neque ui auferant nec eosdem ineundo aut redeundo uel in ipso mercato qualibet occasione disturbent quia dei gratia opus inde non habeo Precipio denique ut prefati monachi omnes cotidie ante altare sancti Nigasii et me et antecessores meos qui beati martiris ecclesiam a primo lapide fundauerunt absoluant et benedicant eos uero qui eam in aliquo decrescunt uel rescindunt de quibuslibet elemosinis ad eandem pertinentibus et de mercato nominatim ex parte dei omnipotentis excommunicatione perpetua maledicant Excipiuntur autem a thelonei solutione isti soli quos inferius subscribendos curaui omnes uidelicet infra castrum Mellenti et Mellentum uillam et uillam de Tessencort usu cotidiano commorantes aut famulus alicuius militis aput Mellentum residentis custodiens aliquam domum domini sui extra Mellentum positam et uiuens de pane domini sui si tamen ipsa domus est de feodo Mellenti famulus etiam Gazonis de Pixiaco custodiens domum ipsius de Fresnis Siquis alius deprehensus fuerit theloneum fraudulenter celasse uel modo quolibet beato Nigasio abstulisse prepositus comitis de eo uindictam faciat et salua eius uita et menbris primum quidem cogat eum reddere ecclesie theloneum quod abstulerat deinde quinque solidos pro forisfacto ablati thelonei priori aut monachis eiusdem monasterii assignari compellat Quos quinque solidos nullus condonare poterit excepto priore aut monachis ad quos indubitanter pertinere cognoscuntur Preterea scriptione presenti confirmo et ecclesie beati Nigasii concedo absque ulla retentione totam decimam salis de redditu truncorum salis per aquam transseuntium et decimam molendinorum meorum de Mellento quorum molendinarii aut molendinorum firmarii tam bonum bladum ecclesie reddere debent quam bonum ad meos proprios usus seruientes mei ab eisdem recipient Decimam quoque piscium stanni quod ego feci iuxta Gaudimontem et decimam piscium alterius stanni quod fecit pater meus aput Mellentum et per singulos annos in festiuitate beati Nigasii unde plenarie reficiantur in eodem stanno monachi piscari faciant In qua festiuitate prepositus Mellenti annuatim de redditu comitis porcum quinque solidorum aut quinque solidos sicut ipsi monachi maluerint debet eis ex more reddere et celararius comitis unum modium boni uini de uino comitis Candelam etiam precii trium denariorum de redditu comitis debet prepositus eius unoquoque sabbato portare aut mittere ad ecclesiam sancte MARIE sanctique Nigasii pro comite In dedicatione preterea quando ecclesia infra insulam Mellenti in honore beate de genetricis Marie et sanctorum martirum Nigasii Quirini et Scuuiculi a uenerabili Gaufrido Carnotensium episcopo consecrata est ego Galeranus comes Mellenti dedi deo et beatis martiribus de redditu nauium ante castrum Mellenti per fluuium Sequane transeuntium decem libras denariorum aput Mellentum publice currentium annuatim iure perpetuo in monachorum usus transituras Galterius etiam uicecomes Mellenti sub eadem dedicationis die me presente et concedente spontaneus optulit eidem sacrosancte ecclesie decem solidos denariorum quos in feodum de predicto nauium redditu a comite Mellenti tenebat singulis annis a preposito Mellenti dum comes ipsum feodum sibi retinet secretario beati Nigasii persoluendos Quod si illud de manu sua comes iecerit quicunque ipsum feodum tenuerit ipsos decem solidos prefate ecclesie reddat quia eius elemosinas nolo minui sed augeri Decem uero librarum quas ex beneficio meo prefata ecclesia consecuta est centum solidos ad introitum quadragesime et centum solidos mediante quadragesima prepositus comitis Mellenti priori aut monachis eiusdem loci annuatim sine aliqua cunctatione assignabit Concedo nichilominus ego Galerannus comes Mellenti et sigilli mei munitione confirmo deo et ecclesie beati Nigasii martiris ecclesiam sancti Nicholai in nouo castro extra insulam Mellenti constitutam sicut ex dono patris mei prius acceperat in perpetuum possidendam similiter et ecclesiam sancti Geruasii et sancti Ioh[ann]is que sunt Parisius in uico qui dicitur Greua Sed et secundam decimam post primam decimationem de domestica carruca mea de Uallis siue in manu mea sit siue ad firmam uel censum eandem aliquis de manu mea receperit uidelicet pro breuibus meis que monachi beati Nigasii facere debent ubi a preposito comitis uel aliis seruientibus eius rogati fuerint Feriam quoque quam nomine alio mercatorum nundinas uocant sicut Lodouicus gloriosus Francorum rex aput Mellentum ecclesie beati Nigasii scripto proprio confirmauit ego post modum libens et deuotus concedo cum omnibus consuetudinibus et utilitatibus quas feria reddere debet Nec presumat aliquis famulorum aut hominum meorum ab aliquo ad ipsam feriam ueniente aliquod debitum uel consuetudinem exigere sed quicunque ad eandem feriam uenerint libere et quiete ueniant libere et quiete negotia sua faciant et libere et quiete recedant prefate ecclesie tantummodo debitum reddentes Vniuersa denique que a primis suis fundamentis ecclesia beate Marie dei genetricis sanctique Nigasii martiris in insula Mellenti constituta largitione predecessorum meorum uel oblatione quorumlibet fidelium usque ad tempus meum conquisiuit uel deinceps conquisitura est siue etiam iure emptionis ego Galerannus comes Mellenti in nomine Christi Iehsu pro redemptione animarum patris mei et omnium parentum meorum et propria mea salute presentis carte munitione confirmo et proprii sigilli mei impressione corroboro ad honorem dei omnipotentis et perpetue uirginis Marie et sanctorum martirum Nigasii Qvirini et Scuuiculi necessitatibus monachorum ibidem deo famulantium in perpetuum profutura Acta sunt hec aput Mellentum in capitulo beati Nigasii anno ab incarnatione domini MCXLI presente et hec omnia confirmante Galeranno comite Mellenti Lodouico glorioso Francorum rege Francis et Aquitanis celebriter imperante presentibus et testificantibus Philippo Lincoliensis ecclesie decano Matheo de Monte Morencio Rob[er]to de Nouoburgo Hvgone de Gisorcio et Theobaldo fratre eius Rob[er]to de Frumouilla Radvlfo de Monte aureo Garnerio preposito Mellenti Baldrico de Bosco Gaufrido Bertranni Nicholao de Lunda DATA PER MANVM ROGERII CANCELLARII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter