Charter Document - 05060070
Charter Number: 05060070
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1138
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1138
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Nouerint omnes tam posteri quam presentes quod ego Walerannus dei gratia comes Mellenti pro remedio anime mee et pro animabus patris et matris mee et antecessorum meorum quamdam elemosinam feci et ecclesie beati Victoris Parisiensis de censu quem in Monscello sancti Geruasii Parisius habeo quadraginta solidos per singulos annos in festiuitate sancti Remigii in perpetuum dedi Huic autem dono Hugo frater meus interfuit et concessit et ne hoc donum possit in posterum obliuione deleri scripto commendatum et sigilli nostri est impressione firmatum Hec sunt nomina eorum qui huic dono presentes fuerunt Baldricus de Nemore Guillelmus buticularius Henricus de Ferrariis Hugo de Ferrariis Gualerannus de Mellento Galterus de Bellocampo Robertus buticularius Theobaldus filius Stephani mariscalci Guillelmus filius Frogerii qui tunc temporis quando donum hoc feci meus prefectus fuit Tebertus filius Bernardi Drogo de Ripa et Renuardus frater eius Balduinus Flandrensis