utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05060117

Charter Number: 05060117
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant, Order
Date: 1149 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G comes de Mell[ento] omnibus iusticiis et ministris et fidelibus suis Mell[enti] et Me[dunte] tam presentibus quam futuris salutem Sciatis quod pro redemptione anime mee et Agnetis comitisse vxoris [mee et] Rob[erti] filii mei et predecessorum meorum donaui et concessi in perpetuam elemosinam deo et abbatie sancte Mari[e de Vot]o que sita est inter Insulam bonam et Bolebech clausum de Laplastrere apud Valles quod est quinque ar[pent]orum Et ibidem vnum hospitem liberum et quietum ad custodiam vinearum Concedo etiam abbati et monachis predicte ecclesie vindemiare tempore quo voluerint et quamdiu sine torculari eis sint sine consuetudine ad torcularia mea Volo etiam eos quietos esse a tholoneo et passagio et ab omni consuetudine apud Mell[entum] et Medant[am] et per totam terram meam et firmiter istud precipio teneri a vobis et ab omnibus iusticiis meis totius terre mee T[estibus] Rog[ero] des Alters capell[ano] Rob[erto] de Formouill Will[elmo] del Pin Rad[ulfo] de Mandauill Rob[erto] filio Will[elmi] Will[elmo] de Caluo monte Will[elm]o de Baillolio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter