utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05060119

Charter Number: 05060119
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1149 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
G comes Mell[ent]i Roberto filio suo et omnibus prepositis suis et iusticiis de Francia salutem Notum sit uobis quod ego sospes et alacer dedi totam uineam illam que dicitur de Ualle Comitis aput Mell[entu]m ita distribuens ut Willelmus de Hangamara haberet inde unum arpentum monachi de Bellom[o]nte tria arpenta iam quicquid esset reliquum ex eodem loco uel uinea totum possideret in perpetuam elemosinam abbatia Uallis Azonis pro salute anime mee et Agnetis comitisse uxoris mee et filiorum meorum et reliquorum omnium prosapie mee uiuorum et defunctorum Insuper et eodem intuitu pietatis dedi memorate abbatie unum burgensem in burgo Pontis Audomari de mediocribus qui possit monachos et eorum negotia honeste suscipere et hospitare T[estibus] Will[elmo] de Pinu Rob[erto] de Formouill Adam de Cyrre Rob[erto] de Brionio Will[elmo] de Vetul[is] Rogero cognato Peregrino capellano Rob[erto] scriptore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter