Charter Document - 05060124
Charter Number: 05060124
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification, Concession
Date: 1138 - 1152
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification, Concession
Date: 1138 - 1152
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
G dei gratia comes Mellent et Wigornie Helie dapifero de Eitona et omnibus hominibus comitis Radulfi atque amicis suis tam Gallis quam Anglis salutem Notum sit omnibus uobis tam presentibus quam futuris quod me uelle et concessisse donationem quam fecit comes Rad[ulfus] auunculus meus W aucipitrario suo et heredi suo in feodo et hereditate de xiii libratis terre ad Vichaldi ubi ei melius placuerit et domo sua sicuti est cum omni masura et omnibus aliis que supersunt in eadem villa pro lx solidis ad festum sancti Michaelis Hanc donationem concedo et sigilli mei munimine corroboro ita bene et plene sicut carta comitis Rad[ulfi] quam inde habet testatur Teste Ricardo de Belmunt et W de Pinu et Rob[erto] de Hantona et Rob[erto] Pipart et Gauf[rido] de Estotauill et Eustachio de Mell[ento] et Will[elm]o filio Pagani et Rob[erto] Rosel et Alano pinc[erna] et Rog[er]o capellano