utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05090055

Charter Number: 05090055
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quedam femina Heldegardis nomine pro remedio anime sue et viri sui filiorumque scilicet Norgaudi et Heldeberti tradidit hanc terram cum appenditiis suis quam jure hereditario possidere videbatur Monasterio sanctorum Apostolorum Petri et Pauli quod est situm in loco qui dicitur Fons Besue Et ut hoc profuturum posteris foret et firmius crederetur litteris adsignare rogavit Igitur in Bussiaco villa quattuor sunt curtillia duo ex una parte fluvii qui dicitur Tila et alia duo ex alia parte ejusdem fluvii Ex uno latere est terra sancti Salvatoris ex alio terra Gibuini ex uno capite currit predictus fluvius id est Tila ex alio est via publica Juxta autem alia duo curtilia que sunt ex alia parte ejusdem fluvii ex una parte est terra Girardi ex alia terra Gibuini ex una fronte terra predicti Girardi ex alia sepe dictus currit fluvius In Luco autem Villa secus pontem curtile unum ex omni parte est terra ejusdem predicti Monasterii In eadem vero villa est et aliud curtile ex una parte terra sancti Petri ex alia terra Willerii ex una fronte via publica ex alia sepe dictus fluvius Item in alia villa Luco dicta ad sanctum Martinum duo curtillia ex una parte est quidam exitus ad aquam pergendi ex alia est terra sancti Leodegarii ex una fronte currit Tila ex alia predicta via Item in jam dicta villa Luco ad pontem sunt tria curtilia modica ex omni parte ejusdem Monasterii terra consistit Item in eadem villa unum curtile ex una parte est terra Giraldi ex alia terra sancti Salvatoris ex una fronte tenet ipsum Monasterium ex alia fluvius jamjamque vocatus Item in eadem villa unum curtile ex duabus partibus terra sancti Leodegarii ex una fronte terra Gibuini ex alia sepe dictus fluvius Hec ergo supradicta Heldegarda cum predictis filiis jam dicto contulit Monasterio et fideli subscriptione legitimis testibus corroboravit Regnante Roberto Francorum Rege Contulit nichilominus cum omnibus his predictis curtilibus omnia que ad ipsa pertinent id est prata quattuor terras arabiles et pascua et cuncta que hereditario jure possidebat in his predictis tribus villis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter