utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05090070

Charter Number: 05090070
Cartulary Title: Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1031
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sunt adhuc plurima que describi possent sed his omissis obitum patris Willelmi intimare curamus [] Ipso eodem tempore quo Rex Rotbertus Monarchiam Regni tenebat cum audisset in partibus istis quosdam existere qui circumquaque res alienas violenter diripientes ut liberius inpuneque retinerent firmitates et castella nova sibi construxerant cum copioso ut Regem decebat exercitu Miribellum ad expugnandum et diruendum advenit erat enim illud una ex mansionibus raptorum quod et Deo favente in brevi effecit Sed dum ibi obsideret nuncius advenit dicens patrem nostrum Willelmum Abbatem ab hac vita decessisse Nolens itaque Rotbertus Rex locum istum diu sine pastore manere ne lupi rapaces gregem invaderent Domnum Ulgerium qui tunc vicem Prioris sub Abbate Willelmo tenebat hunc loco Abbatem substituit Obiit vero predictus pater noster Willelmus anno ab Incarnatione Dom MXXXI []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter