utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05100180

Charter Number: 05100180
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Sale
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie notum fieri volo tam futuris quam præsentibus talem consuetudinem esse recognitam a ministris meis in præsentia domini Manasse Lingonensis episcopi et mea inter Castellionensem ecclesiam et duces Burgundie Quod si Dux Hierosolymam adeat vel filiam suam maritet vel captus sit et redemptus vel terram emat unde universa terra sua agravetur ipse ab abbate ecclesie beate Marie de Castellione auxilium debet petere aut per se aut per honestas personas Et si forte abbas et canonici in auxilium denegaverint trecentis solidis tantummodo terram ecclesie agravare poterit Preterea innotescat quod in villa que Poissons dicitur Dux nec edictum nec aliquam exactionem nec jus aliquod habet sed tamen ad eum pertinet pro Dei amore eam custodire Item si minister Ducis homines canonicorum de Castellione de Villeta et de Bunceyo edicto submoneat sive ad exercitum sive ad expeditionem sive ad obsidionem personam Ducis in proprio negotio sequentur non præpositorum sive aliorum ministrorum personas Si autem hoc facere contempserint fore factum uniuscujusque prefatum edictum contempnentis usque ad sexaginta quinque solidos sive aliorum gravamine assignabitur Item si aliquis hominum predictorum canonicorum qui apud Castellionem manserit in furto in adulterio in rixa sive in falsum mansurando deprehensus fuerit præpositus Ducis et maior episcopi sine ulla acclamatione facta ad abbatem vel ejus prepositum eum adjudicabunt Si autem juratus perpetratione reus apprehensus non fuerit ab abbate sive ab ejus præposito ad jus stare compelletur facta proclamatione a maiore episcopi et Ducis præposito Si vero accusator accusatum in objectis convincere non poterit immunis accusatus abscedat accusator autem super hiis abbati vel ejus ministro satisfaciat Ministri vero qui sunt ecclesie et ab eadem ecclesia panem et vinum recipiunt ab omni exactione et exercitu velut ministri Ducis liberi et quieti permanebunt Recognitum est etiam a ducibus Burgundie canonicis prefate ecclesie concessum esse quod quocumque modo aliquid de casamentis eorum ecclesia acquisierit libere possidebit sub Ducis tamen tuitione et custodia Item prefata ecclesia quemlibet hominem Ducis ibi se reddere volentem sine ulla calumpnia Ducis retinebit Recognitum est etiam a ducibus Burgundie canonicis prefate ecclesie concessum esse usuarium omnibus animalibus eorum in universis pasturis potestatis Castellionis sine dampni illatione Si vero animalia ipsorum quacumque occasione dampnum fecerint omni lege et exactione exclusa canonici dampnum tantummodo restituent Item si fur in Villeta captus fuerit ministri abbatis prout eis placuerit eum tractabunt nudum tamen ministris Ducis extra villam reddere debebunt In eadem villa Dux neque pargyas neque jus hospitalitatis debet sed illud juris pargye quod in terra Francorum habuerat cum Hierosolymam peteret predicte ecclesie in perpetuum acquittavit Hec omnia et quecumque ubicumque sepedicta ecclesia possidet sunt in custodia et tuitione ducis Burgundie Ut autem hec rata et inconcussa permaneant sigillo domini Manasse episcopi Lingonensis in cujus præsentia ista sacramenta a ministris meis recognita sunt et nostro roboravimus Hujus rei testes Lambertus et quidam alii Acta sunt hoc anno Domini millesimo centesimo octuagesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter