utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05100192

Charter Number: 05100192
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Ruling
Date: 1233
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hugo dux Burgundie universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod cum discordia inter nos verteretur ex una parte venerabilem patrem et dominum Robertum episcopum Lingonensem ex altera maxime super communia quam feceramus apud Castellionem quam conquerebatur in suum prejudicium factam esse Tandem super hoc compromisimus in venerabilem patrem Dominum et avunculum nostrum R[obertum] archiespiscopum Lugdunensem promittentes sub pena ducentarum marcarum nos observaturos firmiter quicquid super hoc pace vel judicio diffiniret a quo cum requisiti essemus in fidelitate et sacramento quod feceramus eidem episcopo Nos habito consilio licet crederemus nos in tenenda communia jus habere volentes pacem et amorem ejusdem episcopi retinere eamdem communiam sive juste sive injuste posita esset amovimus et omnino fecimus amoveri In cujus rei testimonium præsentes litteras sigillo nostro fecimus muniri Actum anno Domini MCCXXXIII in crastino Ascensionis Domini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter