utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05100193

Charter Number: 05100193
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ruling
Date: 1233
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
R[otbertus] Dei gratia prime Lugdunensis ecclesie archiepiscopus universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod cum discordia verteretur inter venerabilem fratrem R[obertum] episcopum Lingonensem ex una parte et nobilem virum H[ugonem] ducem Burgundie nepotem nostrum ex altera super communitate hominum ejusdem Ducis de Castellione qui ibant apud Muisseyum tandem super hoc in nos compromissum extitit et firmam quod ab utroque firmiter tenetur quicquid per inquisitionem super hoc diceremus Nos vero a gentibus ejusdem episcopi diligencius inquirentes invenimus quod idem Dux communitatem habebat apud Muisseium cum eodem episcopo de gentibus suis de Castellione que ibant apud Muisseyum unde per istam inquisitionem in dicto nostro diximus et pronunciamus eumdem Ducem in predicta communitate jus habere sicuti apud Castellionem in communitate quam ibidem habent ad invicem inter se Dux et episcopus de hominibus suis In cujus rei testimonium præsentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri Actum anno Domini MCCXXX tertio mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter