utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05100240

Charter Number: 05100240
Cartulary Title: Chartes de communes et d'affranchissements en Bourgogne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1221
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nos abbas et conventus Besuensis omnibus ad quos præsentes littere pervenerint salutem in Domino Noveritis quod venerabilis pater Hugo Dei gratia Lingonensis episcopus laude et assenssu nostro vendidit burgensibus Besuensibus jus caducorum quod vulgaliter dicitur manus mortua quod habebamus apud Besuam pro duobus millibus et quingentis libris stephanensis monete talibus terminis solvendis septingentis libris ad proximum festum Omnium Sanctorum et sexcentis libris singulis annis ad idem festum usque ad solucionem tocius pecunie nominate ita quod ab instanti festo Omnium Sanctorum in tres annos tota dicta pecunia domino episcopo persolvetur et si qui extra villam vel in villam manentes in solutione dicte pecunie vellent esse rebelles ipsi burgenses tenentur dominum episcopum super hoc juvare et testificari sine suo possendo talem esse consuetudinem Besue quod illi qui sunt manentes extra villam et qui habent tenementa sua in villa in empcionis libertatum tantumdem tenentur ponere ac si essent manentes in villa Rogavimus eciam dominum episcopum quod clericis burgensibus super premisse venditionem legitimam garantiam portaret Et nos ipsum si aliquis nostrorum super hoc questionem moverit legitime conservaremus indempnem Et nos omnes occasiones et emendas si quas aversus communitatem ville Besuensis habebamus usque ad hanc diem plenarie quittavimus In cujus rei testimonium ad peticionem domini episcopi et burgensium præsentes litteras fecimus sigillis nostris munitas Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo primo mense augusto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter