utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05110179

Charter Number: 05110179
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1000 - 1176
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Gaufredus Dei permissione cœnobii Sti Martini Pontesiensis abbas et totus ejusdem loci conventus[] Causa quæ tempore predecessoris nostri Lecelini abbatis vertebatur inter ecclesiam nostram et Theobaldum Clericum super novem arpennis terræ quam ex mandato Dni Papæ Senonensis archiepiscopus Willelmus suscepit cognoscendam et fine debito terminandam hanc finem per amicabilem compositionem sortita est Abbas Lecelinus assensu capituli vineam quandam in qua torcular fuit quæ etiam vocatur Hortus monachorum eidem Theobaldo et hæredibus suis libere et quiete possidendam dedit ita tamen quod singulis annis quicumque vineam illam possideret duos solidos census ecclesiæ nostræ in festo Bti Dionysio persolvet Idem vero Theobaldus eccl nostram super omnibus querelis quas adversum eam habebat et præsertim de ipsis novem arpennis terræ quos reclamabat quietos coram Arch Senonensi clamavit et de his garantiam ubicumque posset portare firmiter compromisit Sed postea prædictus Theobaldus rogavit nos quatenus quandam vineam quæ est subtus domum Roberti de Sor veia pro suprascripta vinea ei commutaremus cujus petitioni adquievimus sub tali conditione quod ipse Theobaldus vel hæres ejus vineam suprascriptam scilicet quæ dicitur Hortus monachorum faciet de nobis ad medietatem ita quod exceptis vindemiis nichil ommino constamenti in ea ponemus et reddet etiam nobis medietatem census id est xii den Vinea scilicet quæ dicitur Hortus Monachorum debet Dno Baszoni de Torote dimidium modium vini quod de communi id est tam de nostro quam de suo solvetur Notandum vero quod illa vinea quam damus in commutatione debet nobis vii den et obolum census reddendos ad octabas Sti Dionysii et si in ea aliquid pertinet ad nos de torculatione ei concedimus Postea vero idem Theobaldus Clericus fratri suo Garnerio hæc omnia sicut suprascripta sunt dedit tam medietariam vineæ quæ dicitur Hortus Monachorum quam et alteram vineam quam ei damus in commutatione assensu nostro amodo teneat de nobis eo pacto quo Theobaldus tenere debebat Horum omnium testes ex parte nostra Johannes miles Richardus sororius ejus [] de Capella Auricus de Cella Radulphus de Ruella Raynoldus major de Joy Ex parte Theobaldi et Garnerii Eurardus clericus de Mellento [] frater Herechenfredi Girardus filius Milonis Hugo frater ejus Adam filius Girardi Abbericus filius Ermenry Hilduinus frater Ligardis Ra[] Godardi Yvo filius Adam de Gency
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter