utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05110195

Charter Number: 05110195
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1180
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
map View Map
Charter:
In nomine [] Gaufridus divina miseratione dictus abbas totusque conventus Bti Martini de Pontesia u Christi f qui hoc memoriale viderint s in D Consuevit patrum autoritas ea fidelis pagine testimonio commendare que nec sompno oblivionis nec dampno vetustatis abolita a memoria nollent excidere vel elabi quorum nos imitantes non immutantes vestigia ad recordationem presentium et futurorum cognitionem volumus pervenire quod domnus Hawinus duos arpennos vinearum et dimidium apud S Lupum quos ipse plantaverat ab ecclesia nostra tenebat et tota vita sua tenere debebat post ejus obitum ad eandem ecclesiam redituros Ab eadem quoque ecclesia tenebat arpennum et dimidium de Cachevel Hos autem iiii arpennos post prefati decessum Hawini domno Philippo Parisiensi archidiacono tenendos concessimus quandiu idem Philippus vixerit canonicus Parisiensis Si vero quocumque casu contigerit memoratum Philippum non esse canonicum Parisiensem et idem Hawinus superstes existerit eosdem iiii arpennos quoad vixerit possidebit Cum vero et iste non erit canonicus Parisiensis et ille viam universe carnis ingressus fuerit sepedicti iiii arpenni sine omni contradictione parentele [] ad prioratam Sti Martini ecclesiam libere revertentur [] Ex parte nostra et ex partes archidiaconi testes sunt Magister Leo Hugo de Clauso Bartholomeus de Meleun Petrus de Puteolis Ricardus presbiter Johannes Multon Willelmus Camerarius Ivo Cordubanarius Galterius patruus ejusdem archidiaconi Actum publice Pontesie in capitulo B Martini anno ab Incarn Dni MCLXXX
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter