utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05110214

Charter Number: 05110214
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1195
Date Type: Internal
Resource Link(s): Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
map View Map
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum Rex Noverint universi ad quos litteræ præsentes pervenerint quod Helluinus abbas et totus conventus Sti Martini Pontesiensis dilecto nostro Hugoni de Gornaco pro trecentis libris Parisiensis monetæ concesserunt quasdam possessiones suas libere et quiete tota vita ejusd Hugonis ab ipso Hugone possidendas scilicet granchiam suam de Joy cum nemore et terris et campiparte et omnibus ad eaud granchiam pertinentibus et quasdam vineas scilicet clausum Ildeburgis et vineam de Trou et de Roquenel et de Bertein et le Quarteron et le Pruneroy et torcular suum de Joy cum omnibus ejus pertinentiis Ita quod quidquid in eorum granchia ædificaverit vel in terris vel in vineis vel in torculari vel vasis fecerit ad abbatem et conventum prædicti loci post decessum prædicti Hugonis integre et sine aliqua contradictione cum omnibus prædictis exceptis animalibus sine omnium expensarum restitutione redibit neque res ipsorum in manum alterius quam in suam vivens vel moriens mittere poterit neque post mortem suam aliquis de hæredibus prædicti Hugonis in rebus predictis poterit aliquod jus clamare Redditus etiam qui de rebus prædictis debentur ab eodem Hugone in integrum persolventur Nos autem ad petitionem utriusque partis id sigilli nostri authoritate præcepimus confirmari Actum Paciaci anno Incarnati Verbi MC nonagesimo V mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter