Charter Document - 05110216
Charter Number: 05110216
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1197
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1197
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
View Map
Charter:
Notum sit [] quod ego Ricardus de Bantelluto filius Dni Ricardi concedo [] ecclesie Bti Martini de Pontisara [] elemosinam patris mei R scilicet quadraginta solidos census in villa de Argentolio ad octabas Si Dionysii cum omni dominatione ejusdem census Quod si de pred censu xl solidi compleri non possunt de alio redditu meo quem habeo in predicta villa de Argentolio sicut meus pater dedit et concessit suppleatur Et omnes capones qui patri meo reddebantur ad Natale Dni Et ut hoc ratum sit et firmum in capella Beate Marie que est apud S Martinum de Pontisara corporale prestiti sacramentum hanc meam concessionem et confirmationem de cetero me bene et fideliter observaturum et de commissis preteritis a priore et conventu absolutionem impetravi Juravi etiam quod eorum possessiones omni vita mea in nullo dampnificarem nec permitterem aut consentirem ab aliquo dampnificari Hec autem presi scripto et sigilli mei impressione confirmo Auctum hoc est anno ab Ince Dni MC nonagesimo sexto in capitulo S Martini Pontisariensis presentibus ibidem [Willelmo] priore Odone suppriore Gaufrido elemosinario Teolbaudo sacrista Bartolomeo quoquinario et relicto conventu presentibus etiam et astantibus laicis Richardo Drapario Johanne Haubergier Arnulfo Carpentario