utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05120002

Charter
Charter Number: 05120002
Cartulary Title: Royal charters granted to the Burgesses of Nottingham, A.D. 1155-1712
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
[Johannes Comes] Moret[oniae] omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis praesentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse et hac praesenti carta mea confirmasse Burgensibus meis Notingeham omnes illas liberas consuetudines quas habuerunt tempore Henrici Regis proavi mei et tempore Henrici Regis patris mei sicut carta ejusdem Henrici patris mei testatur [] Praeterea concessi etiam de proprio dono meo et hac mea [carta] confirmavi eisdem liberis Burgensibus meis Gildam Mercatorum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quae ad Gildam Mercatorum debent [vel sole]nt pertinere Et quod ipsi sint quieti de Tholonea per totam terram meam infra nundinas et extra Et licut illus quem voluerint ex suis in fine anni praepositum suum facere qui de firma mea pro ipsis respondeat ita quod si idem praepositus mihi displiceat ilium ad voluntatem meam removebo et ipsi alium ad libitum meum substituent Concessi etiam eisdem Burgensibus ut quicunque ab eis constitutus fuerit praepositus ejusdem burgi solvat firmam ejusdem burgi ad dominicum scaccarium meum ubicunque fuerit in Anglia ad duos terminos medietatem scilicet ad clausum Paschae et medietatem in octavis Sancti Michaelis Quare volo et firmiter praecipio quod praedicti Burgenses habeant et teneant praedictas consuetudines bene et in pace libere et quiete honorifice et pacifice plenarie et Integra sicut habuerunt tempore Henrici Regis proavi mei et tempore Henrici Regis patris mei cum praedictis augmentis quae eis concessi Et prohibeo ne quis contra hanc cartam meam praedictos Burgenses vexare praesumat in aliquo super decem libras forisfacti mei Hiis testibus Hugone Coventrensi Episcopo Ada Abbate de Wellebec Alexandre Priore de Lenton Aldr[edo] Priore de Novo Loco Rogero de Play Girardo de Canvill Henrico de Ver Radulfo Murdac Galfrido de Jorz Samsone de Stretlee Simone filio Ricardi Roberto de Fornellis Willelmo de Furnellis Willelmo de Craumunt Rogero de Karkeny Galfrido Luterell Magistro Benedicto Serlone clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter