utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05120006

Charter
Charter Number: 05120006
Cartulary Title: Royal charters granted to the Burgesses of Nottingham, A.D. 1155-1712
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
[H]enricus Dei gratia Rex Angliae Dominus Hiberniae et Dux Aquitanniae archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justitiariis vicecomitibus praepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac praesenti carta nostra confirmasse Burgensibus nostris Notinghamm quod ipsi et eorum heredes imperpetuum per totam terram at potestatem nostram habeant hanc libertatem videlicet quad ipsi vel eorum bona quocumque locorum in potestate nostra inventa non attestentur pro aliquo debito de quo fidejussores aut principales debitores non extiterint Concessimus etiam eisdem Burgensibus quod imperpetuum habeant returnum brevium nostrorum de summonitionibus Scaccarii nostri de omnibus ad burgum nostrum Notingham pertinentibus ita quod nullus vicecomes aut alius ballivus vel minister noster decetero intromittat se de hujusmodi summonitionibus aut districtionibus faciendis in praedicto burgo nisi per defectum dictorum Burgensium aut Ballivorum ejusdem burgi Quare volumus et firmiter praecipimus pro nobis et heredibus nostris quod praedicti Burgenses et eorum heredes imperpetuum habeant libertates praedictas sicut praedictum es Et prohibemus super forisfacturam nostram decem librarum ne quis eos contra libertates illas in aliquo injuste vexet disturbet vel inquietet Hiis testibus Thoma de Clare Petro de Chaumpvent Willelmo de Wintreshull Willelmo Belet Waltero de Burges Galfrido de Percy Johanne Carbunel Willelmo Arnald et aliis Datum per manum nostram apud Westmonasterium quarto decimo die Aprilis anno regni nostri quinquagesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter