utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05121001

Charter
Charter Number: 05121001
Cartulary Title: Royal charters granted to the Burgesses of Nottingham, A.D. 1155-1712
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Tol et Theam et Infangenetheof et Thelonea a Thurmotestona usque ad Newerc et de omnibus Trentam transeuntibus ita plenarie ut in burgo de Noting[ham] et ex alia parte a duito ultra Rempestunam usque ad aquam de Radeford in Nort Homines etiam de Noting[ham]scir et de Derbisir venire debent ad burgum de Noting[ham] die Veneris et Sabbati cum quadrigis et summagiis suis Nec aliquis infra decem leucas in circuitu de Noting[ham] tinctos pannos operari debet nisi in burgo de Notingh[am] Et si aliquis undecumque sit in burgo de Noting[ham] manserit anno uno et die uno tempore pacis absque calumpnia nullus postea nisi rex in eum jus habebit Et quicunque burgensium terram vicini sui emerit et possederit per annum integrum et diem unum absque calumpnia parentum vendentis si in Anglia fuerint postea eam quiete possidebit Neque praeposito burgi de Notingh[am] aliquem burgensium calumpniati respondeatur nisi alius fuerit accusator in causa Et quicunque in burgo manserit cujuscunque feodi sit reddere debet simul cum burgensibus taillagia et defectus burgi adimplere Omnes etiam qui ad forum de Notingh[am] venerint a vespere diei Veneris usque ad vesperam Sabbati non namientur nisi pro firma regis Et iter de Trenta liberum esse debet navigantibus quantum pertica una optinebit ex utraque parte fili aquae
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter