utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05121002

Charter
Charter Number: 05121002
Cartulary Title: Royal charters granted to the Burgesses of Nottingham, A.D. 1155-1712
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Thol et Theam et Infangenetheof et Tholonea a Thurmdeston usque ad Niwerch et de omnibus Trentam transeuntibus ita plenarie ut in burgo de Notingeham et ex alia parte a duitto ultra Rempeston usque ad aquam de Radeford in Nord et de Bikeresdic Homines etiam de Notingehamsir et de Derbisir venire debent ad burgum de Notingeham die Veneris et Sabbati cum quadrigis et sum magiis suis Nec aliquis infra decem leucas in circuitu de Notingeham tinctos pannos operari debet nisi in burgo de Notingeham Et si aliquis undecumque sit in burgo de Notingeham manserit uno anno et die uno tempore pacis et absque calumpnia nullus postea nisi ego in eum jus habebit Et quicumque burgensium terram vicini sui emerit et possederit per annum integrum et diem unum absque calumpnia parentum vendentis si in Anglia fuerint postea eam quiete possidebit Neque praeposito burgi de Notingeham aliquem burgensium calumpniati respondeatur nisi alius fuerit accusator in causa Et quicunque [in burgo ma]nserit cujuscunque feodi sit reddere debet simul cum burgensibus tailagia et defectus burgi adimplere Omnes etiam qui [ad forum] de Notingeham venerint a vespere die[i] Veneris usque ad vesperam Sabbati non namientur nisi pro firma mea Et iter de Trente [liberum] esse debet navigantibus quantum pertica una optinebit ex utraque parte fili aquae
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter