utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05130246

Charter Number: 05130246
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
HENRICUS Comes filiis regis Scotiae Justitiariis suis et baronibus vicecomitibus et ministris et omnibus probis hominibus suis totius Northumbriae salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesiae Sancti Petri de Brinkburne et canonicis ibidem Deo servientibus pro anima mea et animabus antecessorum meorum salinam unam de salinis meis de Werkeworth in perpetuam elemosinam Volo itaque quatenus praedicti canonici de Brinkburne illam salinam habeant et teneant ita libere et quiete et honorifice sicut ipsi aliquam elemosinam liberius quietius in terra mea habent et nullus vestrum super plenarium foris facturum meum eis injuriam vel contumeliam inde conferat nec fieri permittat Testibus Englr cancellario comitis Hugone Ridel et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter