utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05130271

Charter Number: 05130271
Cartulary Title: Early Scottish Charters Prior to A.D. 1153
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
MALCOLM de Gwarenne comes Northumbriae Justitiariis suis et baronibus vicecomitibus et ministris et omnibus probis hominibus tam laicis quam clericis totius Northumberland salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et Sanctae Mariae et ecclesiae Sancti Petri de Brinkeburne et canonicis ibidem Deo servientibus et servituris pro anima Henrici comitis dilectissimi patris mei necnon etiam et pro anima mea et animabus antecessorum meorum eandem salinam quam pater meus Henricus comes apud Werkewurthe in tempore vitae suae eis in perpetuam elemosinam dedit et concessit Concede etiam et confirmo praedictis fratribus totam donationem Rogeri Bertram scilicet locum qui dicitur Brinkeburne cum omnibus pertinentiis suis Volo etiam quatenus praedicti canonici de Brinkeburne praedictam salinam et omnia sua habeant et teneant ita libere et quiete sicut ipsi aliquam elemosinam liberius et quietius in terra mea habent et nullus vestrum super plenarium foris factum meum eis injuriam vel contumeliam inde conferat nec fieri permittat His testibus Gilberto de Umfravilla Willelmo de Vescy Rogero de Merlay et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter