utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05140001

Charter Number: 05140001
Cartulary Title: Miscellaneous Monastic Charters [Scotland]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno Gracie mcc Tricesimo In concilio Apud Dunde facta fuit Hec Amicabilis Compositio Inter Abbatem et conuentum de Aberbrothoch ex una parte et abbatem et conuentum de Sancto Edwardo de Balmurinach ex altera Uidelicet quod dicti abbas et conuentus de Aberbrothihoch dimiserunt ad firmam dicto abbati et conuentui de Balmurinach de Sancto Edwardo inperpetuum ecclesiam de feuthmureue cum omnibus pertinentiis et Juribus et Libertatibus Sine aliqua exceptione et retenemento ad eandem ecclesiam pertinentibus pro Quadraginta Marcis argenti quas dictus abbas et conuentus de Sancto Edwardo de Balmurinach soluent annuatim dictis abbati et conuentui de Aberbrothoch ad duos terminos Scilicet medietatem ad pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini Predictus uero abbas et conuentus de Aberbrothoch respondebunt Domino Episcopo Sancti Andree et eius successoribus de omnibus Episcopalibus et aliis oneribus ad dictam ecclesiam de feuthmureue spectantibus Ita tamen quod cappellanus qui eidem ecclesie deseruiet habebit unam bouatam terre in eodem territorio sibi assignatam per suas rectas diuisas Sicut in initio huius conuentionis perambulata fuit a Domino Jocelino de Balendard et Domino Nicholao de yneuirpefre coram Domino abbate de Aberbrothoch et priore et aliis probis hominibus Clericis et Laicis Hanc autem compositionem fideliter et sine malo ingenio inperpetuum seruandam predicti abbates de assensu conuentuum suorum pro se et successoribus suis Coram domino W episcopo Sancti andree affidauerunt Et ad maiorem securitatem huic scripto in modum cyrographi confecto cum sigillis utriusque partis apposita sunt sigilla domini episcopi sancti andree et eiusdem loci capituli Testibus Domino W de Sancto Andrea Domino W de Glasgu Domino G de aberden Domino G de Breyhin Domino G de Chathenis Domino O de starthhern Episcopis Domino J de Lundoris et Domino W de Quilinros abbatibus Magistro L et Magistro W de Sancto andrea et de Dunkeld archidiaconis Magistro H de Norberwich et Magistro W de Grenlau et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter