utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150025

Charter
Charter Number: 05150025
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
VNIVERSIS hoc scriptum visuris uel audituris Robertus Comes de Stratherne salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse donacionern illam quam dominus fergusius frater meus fecit deo et monasterio de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris de fedale que est in Kather Mothel pro decimis quas habebant annuatim de dono domini Malisii patrui mei quas ipsi quietas clamauerunt et cartas quas inde habebant resignauerunt Quare uolo et concedo ut predicti monachi habeant et possideant prenominatam terram de fedal per suas Rectas diuisas et cum omnibus pertinenciis suis sine aliquo retinemento et cum communi asiamento et libertate capiendi necessaria tam ad edificia quam ad agriculturam in bosco ipsius fergusii et heredum suorum in liberam puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete ut ipsi nulli hominum inde respondeant de aliqua seculari exaccione sicut carta ipsius fergusii testatur Testibus Domino Innocencio abbate de insula missarum Domino Gilberto archidiacono Dumblanensi Magistro christiano fratre ipsius Domino Thoma capellano Domini fergusii Domino Ricardo de Kinbuch Bricio de Dunyn Gilescop de Cletheueys
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter