utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150029

Charter 05150029
Charter Number: 05150029
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1214 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
OMNIBVS sancte matris ecclesie filiis et fidelibus tam presentibus quam futuris Malisius filius Comitis fertheth frater Comitis Gilberti de Strathern Salutem Sciatis me dedisse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime patris mei et anime matris mee et animarum antecessorum et parentum meorum et pro salute anime mee et anime ade uxoris mee filie Comitis Dauid Rathangothen per rectas diuisas suas in bosco et plano in pratis et pascuis in moris et marasiis in aquis et in omnibus aliis aisiamentis et cum omnibus pertinenciis suis excepto Molendino et aqua stagni ipsius molendini volo tamen et concedo quod monachi predicti et homines eorum qui predictam terram tenent de predictis monachis molant bladum suum ad molendinum meum libere quiete et pacifice sine omni multura et quieti sint ab omni seruicio seculari et consuetudine et exaccione Quare uolo quod predicti monachi habeant et possideant predictam terram ita libere et quiete plenarie et honorifice sicut aliqua abbacia in toto regno Scocie aliquam elemosinam liberius quiecius plenius et honorificencius tenet et possidet Et ego et heredes mei predictam terram adquietabimus predictis monachis uersus Dominum Regem et heredes suos et uersus omnes homines de omnibus secularibus seruiciis et exaccionibus Hiis testibus Waltero olifard Dauid de lindeseia Henrico capellano Elya capellano Willelmo Capellano de lundors Walkelino filio Stephani Willelmo Wascelyn Dauid olifard Michaele homine Malisii Douenaldo fratre Kineth Gilberto filio Judicis de Strathern et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter