utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150030

Charter
Charter Number: 05150030
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1214 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibvs sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Gilbertus Comes de Strathern salutem Sciant tam presentes quam futuri me concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam Rathargothen per omnes rectas suas diuisas et cum omnibus iustis pertinenciis suis et asiamentis ita libere quiete et honorifice sicut carta Malisii fratris mei quam ipsi monachi habent de predicta terra testatur et confirmat Et ego et heredes mei adquietabimus predictam terram predictis monachis uersus Dominum Regem et heredes suos et uersus omnes homines de omnibus seruiciis secularibus et exaccionibus Testibus hiis Abraham Dumblanensi episcopo Johanne priore de Incheaffray Gilberto archidiacono de Dumblayn Roberto et fergus filiis meis Malisio senescallo meo Ricardo de Kinboch Bricio persona de Crefe et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter