utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150031

Charter
Charter Number: 05150031
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1214 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
OMNIBVS sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Robertus filius Comitis de Strathern Salutem Sciant tam presentes quam futuri me concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse deo et ecclesie sancte Marie et sancti andree de lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris in puram et perpetuam elemosinam Rathangothen per omnes rectas suas diuisas cum omnibus iustis pertinenciis suis et asiamentis ita libere quiete plenarie et honorifice sicut curta Malisii auunculi mei quam ipsi monachi habent de predicta terra testatur et confirmat Et ego et heredes mei adquietabimus predictis monachis predictam terram uersus Dominum Regem et heredes suos et uersus omnes homines de omnibus seruiciis et exaccionibus secularibus Testibus hiis Domino A Dumblanensi episcopo Domino G Comite patre meo J priore de Inchaffran G archidiacono de Strathern Bricio persona de Crefe Malisio senescallo Ricardo de Kinbuch Willelmo clerico Comitis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter