utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150035

Charter 05150035
Charter Number: 05150035
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1244 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibvs Christi fidelibus presentes litteras uisuris uel audituris Malisius Comes de Strathern salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas vestra nos pro salute anime nostre et pro salute animarum omnium antecessorum et successorum nostrorum concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris omnes terras possessiones et libertates quas habent ex donacionibus et concessionibus Domini Malisii fratris Inclite recordacionis Domini Gilberti quondam Comitis de Strathern et Domini fergusii auunculi nostri Quare uolumus ut dicti monachi habeant teneant et possideant in liberam puram et perpetuam elemosinam omnes dictas terras possessiones et libertates cum omnibus aisiamentis suis et iustis pertinenciis et cum aisiamentis siluarum dicti Domini fergusii et heredum suorum adeo libere quiete pacifice integre et plenarie sicut in cartis ipsorum super hiis confectis liberius et plenius continetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus venerabili patre Domino C tunc Dumblanensi episcopo Domino Gileberto de Haya domino Gilberto de Glencarny Domino Joachim militibus Domino Nicholao Canonico de Incheaffray Domino Nicholao camerario Comitis Gilberto de Kenbuc et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter