utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150036

Charter
Charter Number: 05150036
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1199
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
VNIVERSIS Sancte matris ecclesie filiis et fidelibus Ada filia Comitis Dauid vxor Malisii filij Comitis fertheth Salutem Sciant tam presentes quam futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam unam carucatam terre cum corpore meo in uilla de Balemagh cum communi pastura eiusdem uille liberam et quietam ab omni seruicio et exaccione seculari Quare uolo ut predicti monachi predictam terram habeant et possideant ita libere et quiete plenarie et honorifice sicut aliqua abbacia in regno Scocie aliquam elemosinam liberius et quiecius plenius et honorificencius tenet et possidet Hiis testibus Henrico capellano Petro capellano Malcolmo filio Bertulfi Willelmo Wascelino Hugone Malerbe Kyneth Anegus fratre eius Winemero Radulfo filio eudonis Kilegirge filio Malisii Iuone Rainaldo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter