utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150037

Charter
Charter Number: 05150037
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1219
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs Sancte matris ecclesie filiis et fidelibus Willelmus Wascelyn et mabilia uxor eius salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse pro salute animarum nostrarum et antecessorum et successorum et heredum nostrorum deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam et puram elemosinam vnam bouatam terre in uilla de Neutile que iacet proxima terre ecclesie eiusdem uille scilicet inter superiorem uiam et collem et communem pasturam oum hominibus nostris in eadem uilla ad decem auerias et xxx oues et unum equum libere quiete plenarie et honorifice sine omni seruicio et auxilio et consuetudine et exaccione seculari Volumus eciam ut predicti monachi et eorum homines qui predictam terram de eis tenuerint quieti sint de opere molendini nostri non de multura et quia concessimus predictis monachis ut ubicunque in regno Scocie moriamur apud predictum monasterium de Lundors corpora nostra sepeliantur Volumus ut sepenominati monachi habeant et possideant predictam terram cum prenominata pastura ita libere quiete plenarie et honorifice sicut aliqua abbacia in toto regno Scottorum aliquam elemosinam liberius quiecius plenius et honorificeneius tenet et possidet Et nos et heredes nostri predictam terram adquietabimus cum pastura iam dicta antedictis monachis uersus Dominum nostrum Comitem Dauid et eius heredes et uersus omnes homines de omnibus secularibus seruiciis et auxiliis et consuetudinibus et exaccionibus excepta multura molendini nostri Hiis testibus Henrico filio Comitis Dauid Dauid de Haya et eius fratre Thoma Adam de Nesh Roberto de Haya persona de Erole Philippo senescallo et clerico Comitis Dauid Willelmo persona de Dunde Henrieo clerico filio ylyf de Neutyl Dauid de Audre et Willelmo nepote eius et Hugone fratre Willelmi et Dauid oiselario et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter