utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150043

Charter 05150043
Charter Number: 05150043
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1211 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibvs has litteras uisuris uel audituris Gilbertus Comes de Strathern Salutem Nouerit uniuersitas vestra de assensu et uoluntate mea et Roberti heredis mei per virum venerabilem Willelmum episcopum Sancti Andree causam que uertebatur inter uenerabilem patrem nostrum Abraham episcopum Dumblanensem ex una parte et Dominum Guidonem abbatem et monachos de Lundors ex alia super ecclesiam de Mothel amicabiliter esse terminatam iuxta quod in auctentico instrumento inter eosdem super predicta pace eonfecto continetur Ita quod ego pro me et heredibus meis in me et heredes meos suscepi onus excercitus que debetur de terra de Eglesmagril que eisdem abbati et monachis est assignata pro annuo redditu sex marcarum in perpetuum et ne hoc factum meum aliquem possit latere in posterum ipsum presentis pagine testimonio et sigilli mei apposicione dignum duxi declarandum Hiis testibus Willelmo episcopo Sancti Andree Abraham episcopo Dumblanensi Bricio persona de Crefe et eius filio malisio Rogero de Mortimero Reginaldo de Dunbernyn Gillenem et malisio senescallis Comitis anecol et Gillemor filio eius cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter