utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150045

Charter 05150045
Charter Number: 05150045
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
ABRAHAM miseracione diuina Dumblanensis ecclesie minister humilis omnibus has litteras uisuris uel audituris eternam in domino Salutem Sciatis nos de assensu Gilberti archidiaconi et cleri ecclesie nostre concessisse abbati et conuentui de lundors annuum redditum duarum marcarum de camera nostra et successorum nostrorum die Natiuitatis sancti Johannis Baptiste et die natalis Domini percipiendarum in uita patricij persone de Eglesmagril qui eandem ecclesiam in tota uita sua pacifice possidebit Eo autem cedente uel decedente predicta ecclesia libere et quiete cum omni integritate sua redibit ad predictum conuentunum Juxta quod in autentico instrumento super pace inter nos inito continetur Nos autem et successores nostri de cetero liberi et quieti erimus a solucione predictarum duarum marcarum Hiis testibus Willelmo episcopo Sancti Andree Gilberto Comite de Stathern Elpino priore de Incheaffran Roberto et fergoso filiis Comitis Gilberti Gilberto archidiacono Dunblanensi Bricio persona de Crefe Gillenem et Malisio senescallis Comitis Gilberti Malisio filio Bricij persone de Crefe cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter