utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150049

Charter
Charter Number: 05150049
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1212 - 1220
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Vniversus sancte matris ecclesie filiis et fidelibus has litteras uisuris uel audituris Elphinus dei gracia prior de Incheaffran et eiusdem loci conuentus eternam in Domino salutem Noueritis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de lundors et eiusdem loci conuentui omnes decimas de Clethues tam de blado quam de omnibus aliis rebus que decimari debent Ita libere et quiete plene et honorifice sicut vir venerabilis Abraham episcopus Dumblanensis eas cum assensu et auctoritate clericorum suorum tam archidiaconi quam aliorum eisdem monachis de lundors dedit et carta sua confirmauit Et quia sigillum commune tempore huius confirmacionis non habuimus in rei facte testimonium Domini nostri Gilberti Comitis de Strathern huic presenti pagine fecimus apponi sigillum Hiis testibus Abraham episcopo Dumblanensi Gilberto archidiacono eiusdem Bricio persona de Crefe et Malisio [filio] eius duobus filiis Comitis Gilberti Roberto et Fergusio Malisio senescallo Comitis et quoad amplius Teste capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter