utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150053

Charter 05150053
Charter Number: 05150053
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1239 - 1258
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Vniversis christi fidelibus hoc scriptum visuris uel audituris capitulum Dunblanense eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra nos ratam et gratam habere sentenciam auctoritate Domini Pape latam uiris uenerabilibus Domino W Episcopo Domino H decano et Domino R Thesaurario Glasguensibus super perpetua pace ordinata inter ecclesiam nostram cathedralem ex una parte et monasterium de lundors ex altera per arbitrium bone memorie W episcopi sancti Andree super ecclesia de Mothel sicut in scripto sentenciam illam continente uerbo ad uerbum continetur Approbamus insuper et Ratam habemus amicabilem composicionem de assensu nostro factam inter uenerabilem patrem Dominum C Episcopum nostrum nomine ecclesie sue de Mothel ex parte vna et Dominum J abbatem et conuentum de lundors nomine monasterij sui ex altera super decimis de fedale Beny et Cuncrag sicut in scripto inter partes confecto plenius continetur Et ut hec perpetue firmitatis robur obtineant maxime cum ad comodum nostre spectant ecclesie presenti scripto commune sigillum nostrum vnanimi assensu apposuimus in testimonium Testibus Domino C Episcopo Domino fergus filio comitis magistro luca archidiacono Malisio persona de Gasc Gillebaran et Padyn capellanis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter