utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150066

Charter
Charter Number: 05150066
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1241
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs hoc scriptum uisuris uel audituris Johannes de Haya et uxor eius Juliana Salutem Sciatis nos pro animabus nostris et liberorum nostrorum et pro animabus antecessorum et successorum nostrorum Dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam omne ius quod habemus uel habere poterimus in tofto illo quem Alanus de Lasceles uendidit Teoderico tinctori de Perth Tenendum sibi de nobis et heredibus nostris in perpetuum Quare uolumus ut predicti monachi habeant et possideant predictum ius prefati tofti ita libere quiete plenarie et honorifice sicut aliqua abbacia in toto regno Scocie aliquod ius in aliquo tofto liberius quiecius plenius et honorificencius tenet aut possidet Et ut donacio nostra rata et illibata permaneat sigillorum nostrorum munimine corroborauimus Hiis testibus Domino Dauid de Haya Roberto fratre eius Simone de Camera Serlo talliatore Henrico filio Galfridi Arnaldo tinctore Roberto et Patricio de insula et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter