utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150067

Charter 05150067
Charter Number: 05150067
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244 - 1249
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus de Leycestre salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruituris celarium meum in Perth quod est sub domo que quondam fuit Johannis Norreys Tenendum et habendum sibi post mortem meam in liberam et perpetuam elemosinam saluo seruicio Domini Regis Ego autem Ricardus eisdem monachis annuatim sex denarios de eodem celario ad festum Sancti Johannis Baptiste in uita mea persoluam et de dicto celario predictis monachis plenam feci saisinam Et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum commune de Perth vnacum sigillo meo feci apponi Testibus Henrico filio Galfridi Johanne de la batayle Osberto Redberd Johanne filio leue Michaele filio serlonis Johanne Cokyn Waltero filio Roberti de Perth et Roberto fratre eius et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter