utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150073

Charter
Charter Number: 05150073
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1259
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs hoc scriptum uisuris uel audituris Conanus filius henrici quondam Comitis de Athoyle Salutem Sciatis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et abbacie de Lundors et Domino Johanni tunc abbati et monachis ipsius abbacie deo seruientibus et seruituris pro salute anime mee et uxoris mee et puerorum meorum et omnium antecessorum et suoeessorum meorum lignum siccum quod dicitur mortuum boscum ad ardendum quantum uoluerint et ligna que dicuntur Wrawes de bule et de auhne quantum opus habuerint Et centum tractus uirgarum de corilo ad trahas suas faciendas et centum longas uirgas ad circulos faciendos Capiendas annuatim de Bosco meo Tulyhen vbi melius et propius eis fuerit et habenda sibi et successoribus suis de me et heredibus meis in perpetuum et unum messuagium in terra mea ubi manere possint homines illorum qui predicta ligna secabunt et ad aquam trahent cum pastura ad v uaccas et ad unum equum in puram liberam et perpetuam elemosinam scilicet vbicunque uacce mee pascunt sine omni exaccione seruicio et demanda seculari Et ego et heredes mei warentizabimus eis predictam elemosinam in perpetuum Testibus Dominis colino de Lundyn Radulfo de Fefwerel militibus Johanne de Hastinges Ewyn filio meo Hath filio Gilbrid genero meo Madith de Clonyn Johanne de Klogestoun Michaele de Galewath Roberto filio Ylyf et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter