utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150077

Charter
Charter Number: 05150077
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1241
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs sancte matris ecclesie filiis et fidelibus presentibus et futuris Robertus de Haya et Malcolmus frater eius salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac carta nostra confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus pro salute animarum nostrarum et pro salute animarum antecessorum nostrorum in puram elemosinam totam decimam recium ipsorum monachorum trahencium super sabulum de Glesbanin et super sabulum de Rugesablun contra colcric que ex dono domini Dauid fratris nostri tenent et possident sicut carta ipsius Dauid testatur Reddendo nobis inde annuatim duos salmones ad festum scilicet sancti Johannis Baptiste Quare uolumus ut predicti monachi teneant et possideant predictam decimam recium ipsorum trahencium super prenominata sabula ita libere et quiete ut nullus ex nostris in uita nostra nisi solas oraciones ab eis aliquid exigere presumat Hiis testibus Domino Dauid de Haya Gilberto filio ipsius Dauid Thoma Gygen Patricio capellano Baldewino de Lornyn Ada Walensi Oliuero de Graham et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter