utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150082

Charter
Charter Number: 05150082
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1207
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniversis sancte matris ecclesie filiis et fidelibus tam presentibus quam futuris Comes Dauid frater Regis Scottorum Salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus donacionem quam Normannus filius malcolmi predictis monachis dedit scilicet ecclesiam de Lescelin cum terris et decimis et omnibus aliis prouentibus et iustis pertinenciis suis in perpetuam et puram elemosinam in proprios usus et sustentaciones ipsorum monachorum libere quiete plenarie et honorifice sicut carta predicti Normanni testatur Quare uolo et concedo ut prefati monachi predictam ecclesiam habeant et possideant ita libere quiete plenarie et honorifice sicut aliqua alia abbacia uel domus religionis aliquam elemosinam vel aliquam ecclesiam in toto regno Domini Regis fratris mei liberius quiecius plenius et honorificencius tenet et possidet Hiis testibus Johanne episcopo aberdonensi Simone archidiacono Roberto Decano Ricardo capellano comitis duobus Henricis filiis Domini Comitis Willelmo Wascelyn Henrico et Ricardo clericis Domini Comitis cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter