utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150086

Charter
Charter Number: 05150086
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
VNIVERSIS Christi fidelibus Willelmus de Camera salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et monachis ibidem deo seruientibus et seruitutis pro salute anime Domini mei Comitis Dauid et Matilde Comitisse uxoris sue et antecessorum et successorum suorum et pro salute anime mee et B uxoris mee et patrum nostrorum et matrum nostrarum et puerorum et omnium antecessorum et successorum nostrorum in liberam puram et perpetuam elemosinam omne dominium quod habui in parua hamildune et vnam marcam argenti de firma ipsius uille ita quod vna altera marca quam inde solebam percipere remaneat michi et cui illam uoluero concedere Quare uolo et concedo ut predicti monachi habeant et possideant dominium predicte uille liberum et quietum de me et heredibus meis in perpetuum sicut illud melius et plenius habui et tenui tempore quo feci donacionem istam et recipiant annuatim de ipsa uilla marcam suam Ita quod altero marca remaneat michi et cui illam concessero sine aliquo alio iure uel dominio uel clamio quod habui uel habere potui uel aliquis heredum meorum in uilla prenominata vt autem hec mea donacio et concessio stabilis sit in perpetuum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino meo Comite Dauid et filiis ipsius Johanne et henrico de Striuelin et henrico de Brechin Roberto Basset Roberto filio Roberti Constantino de Mortemer militi Domini Comitis Alexandro de Striuelin Ricardo filio hugonis henrico filio Walkelini filij Stephani
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter