utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150089

Charter Number: 05150089
Cartulary Title: The Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244 - 1273
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Thomas dei gracia abbas de Lundors et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas uestra nos vnanimi consensu et uoluntate dimisisse ad feodam firmam Laurencio de monte alto clerico totum toftum nostrum integrum in uilla de Dunde quod iacet proximum terre uicarij eiusdem uille quam habet idem uicarius iuxta ecclesiam sancti Clementis martiris in parte occidentali Tenendum de nobis et successoribus nostris sibi et assignatis suis et heredibus assignatorum in perpetuum Integre plenaria et honorifice cum eisdem libertatibus et asiamentis quibus nos dictum toftum tenuimus uel tenere debuimus Prenominatus autem Laurencius quamdiu uixerit nobis et successoribus nostris pro predicto tofto reddet annuatim vnam marcam argenti infra nundinas de Dunde Assignati uero eiusdem Laurencii et eorundem assignatorum heredes qui dictum toftum tenebunt post mortem ipsius Laurencij reddent nobis annuatim duas marcas argenti infra dictas nundinas de Dunde Et preterea predictus Laurencius et assignati sui et eorum heredes inuenient nobis et nostris omnibus et singulis quociens uoluerimus honestam domum in dicto tofto vbi nos et nostri decenter hospitari poterimus pro omni exaccione et demanda Et sciendum quod predictus Laurencius predictum toftum nullis secularibus personis nobis dictoribus uel potencioribus nec eciam alicui domui Religiose siue uiris Religiosis assignabit Nec idem Laurencius uel sui assignati uel eorum heredes predictum toftum uendent uel aliquo modo alienabant nisi de nostra processerit licencia et uoluntate Et ad omnia prenominata et notata sine omni cauillacione fraude et malo ingenio fideliter in perpetuum obseruanda dictus Laurencius pro se et assignatis suis et eorum heredibus affidauit Et insuper se et suos assignatos et assignatorum heredes si aliquando quod absit contra tenorem huius scripti maliciose uel fraudulenter fecerint per sepe dicti tofti amissionem et omnium bonorum in eo existencium donec nobis satisfactum fuerit obligauit In cuius rei firmitatem et perpetuam securitatem istud scriptum in modum chirograffi est confectum Cuius uidelicet scripti vni parti commune sigillum capituli nostri est appensum quam partem penes se debet habere dictus Laurencius uel aliquis ex parte ipsius Alteri autem parti huius scripti sigillum predicti Laurencii est appositum que quidem pars penes nos remanet Teste Capitulo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter