utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150094

Charter
Charter Number: 05150094
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1199
Date Type: Internal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
INNOCENCIVS episcopus seruus seruorum Dei Dilectis filiis Guidoni Abbati monasterij sancte marie de Lundors eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter Dilecti in domino filij uestris iustis postulacionibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancte marie de Lundors in quo diuino estis obsequio mancipati sub beati petri et nostra proteccione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium in presenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largicione regum uel principum oblacione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium a dilecto filio nobili uiro Dauid Comite fratre Karissimi in Christo filij nostri W illustris Scocie Regis constructum est cum omnibus pertinenciis suis per suas rectas diuisas et liberam curiam in terra uestra et firmam pacem infra diuisas ipsius uille de Lundors sicut carta predicti Comitis protestatur Ecclesiam quoque eiusdem uille de Lundors cum omnibus pertinenciis suis scilicet capellas de Dundemor et terram ad predictam ecclesiam pertinentem per suas rectas diuisas et alias terras in eadem uilla sicut in carta eiusdem Comitis continetur Insulam que uocatur Redinche et piscarias in they iuxta prenominatam insulam Molendinum de Lundors cum omni secta sua et multura Ecclesiam quoque de Dunde cum omnibus pertinenciis suis et terram ad eandem ecclesiam pertinentem et vnum toftum in burgo de Dunde liberum et quietum ab omni seruicio et exaccione et vnam karucatam terre in uilla de Newtile et in uilla de Perth terram que uocatur Insula Ultra Moneth fintreth per suas rectas diuisas cum omnibus pertinenciis suis ecclesiam eiusdem uille cum omnibus pertinenciis suis In Garuiach Ledgauel et Malind cum omnibus pertinenciis suis per suas rectas diuisas Ecclesiam de Rothketh cum capellis suis scilicet Inuerurin et munkegin et aliis pertinenciis suis Ecclesiam de Durnach ecclesiam de prame ecclesiam de Rathmuriel ecclesiam de Inchemabanin ecclesiam de Culsamuel In episcopatu lincolniensi ecclesiam de Cunigtone ecclesiam de Wissindene In episcopatu de Stratheren ecclesiam de Mothel ecclesiam de Kelalcmund cum capellis predictarum ecclesiarum et terris et decimis ac omnibus earum pertinenciis ad proprios usus monachorum concessis et vnum plenarium toftum in burgo de Inuerurin liberum et quietum ab omni seruicio et exaccione Decimas omnes quas habetis in terra predicti Comitis et extra Ex donacione quoque Regis Scocie vnum plenarium toftum in burgo de Berewic et aliud plenarium toftum in burgo de Striuelin plenarium toftum in burgo de Karel plenarium toftum in burgo de Perth plenarium toftum in burgo de forfare plenarium toftum in burgo de Munros et vnum plenarium toftum in burgo de Aberden et terram unam in uilla de Perth in libero burgagio Sane noualium vestrorum que propriis manibus et sumptibus colitis siue de nutrimentis animalium vestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradiccione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licencia de eodem loco nisi arcioris religionis obtentu discedere Discedentem uero absque communi litterarum caucione nullus audeat retinere Cum autem generale interdjctum terre fuerit liceat uobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa uoce diuina officia celebrare Crisma uero oleum sanctum consecraciones altarium seu Basilicarum ordinaciones Monachorum seu clericorum uestrorum qui ad sacros ordines fuerint promouendi a diocesano episcopo vobis sine prauitate aliqua precipimus exhiberi Sepulturam preterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum deuocioni et extreme uoluntati qui se illic sepeliri deliberauerint nisi forte excommunicati uel interdicti sint nullus obsistat Salua tamen [iusticia] illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur Prohibemus insuper ut infra fines parochie vestre nullus sine assensu diocesani episcopi et vestro Capellam seu oratorium de nouo construere audeat saluis priuilegiis romanorum pontificum Ad hec eciam inhibemus ne quis in uos uel monasterium vestrum excommunicacionis suspensionis uel interdicti sentenciam absque manifesta et racionabili causa promulgare presumat Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surrepcionis astucia seu uiolencia preponatur nisi quem fratres communi consensu uel fratrum maior pars consilij sanioris secundum dei timorem et beati benedicti regulam prouiderint eligendum Decernimus ergo ut nullis omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuscunque uexacionibus fatigare set omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tercioue commonita nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini Redemptoris nostri ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaciat Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri ihesu Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Ego Innocencius Catholice ecclesie episcopus subscribo Ego ottavianus hostiensis et velletrensis Episcopus subscribo Ego Petrus portuensis et sancte rufine episcopus subscribo Ego Pandulphus Basilice xij apostolorum presbyter cardinalis subscribo Ego Petrus tt sancte Ceciliae presbyter cardinalis subscribo Ego Jordanus sancte pudenciane tt pastoris presbyter cardinalis subscribo Ego Johannes tt sancti clementis cardinalis viterbiensis et tuscan episcopus subscribo Ego Guido sancte marie transtiberim tt calixti presbyter cardinalis subscribo Ego hugo presbyter cardinalis sancti martini tt equicij subscribo Ego sosfredus tt sancte praxedis presbyter cardinalis subscribo Ego Johannes tt sancte prisce presbyter cardinalis subscribo Ego Gracianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscribo Ego Gregorius sancte marie in aquiro diaconus cardinalis subscribo Ego Gregorius sancti georgij ad velum aureum Diaconus Cardinalis subscribo Ego Nicholaus sancte marie Incosmidyn Diaconus Cardinalis subscribo Ego Bobo sancti theodorij Diaconus Cardinalis subscribo Dat Lateran per manum Raynaldi domini pape Notarij Cancellarij vicem agentis kl aprilis Indiccione prima Incarnacionis dominice anno MCXCVIII Pontificatus vero Domini Innocencii pape tercii anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter