utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150099

Charter Number: 05150099
Cartulary Title: The Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1250
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Innocencivs episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis abbati et conuentui Monasterij de Lundors ordinis sancti Benedicti Sancti Andree dioecesis Salutem et apostolicam Benediccionem Officij nostri sollicitudo requirit ut uiros religiosos qui relictis seculi uanitatibus se diuinis obsequiis deuouerunt quantum cum deo possimus in omnibus foueamus Cum igitur sicut ex parte uestra fuit propositum coram nobis quondam Dauid comite huntindone monasterij uestri fundatore ius patronatus quod habebat in ecclesia de Dunde Brechinensis dioecesis vobis et per uos monasterio uestro liberaliter conferente loci dioecesanos capituli sui accedente consensu eandem ecclesiam in proprios usus uestros duxerit concedendam et quod per eundem episcopum taliter factum extitit in hac parte per apostolicam sedem fuerit postmodum confirmatum deuocionis uestre supplicacionibus inclinati presencium vobis auctoritate concedimus ut ex eo quod fratres qui consueuerunt esse in ecclesia Brechinensi Keledei uocati fuerunt nunc mutato uocabulo sunt canonici nuncupati nullum super premissis uobis et monasterio memorato possit preiudicium generari Et hoc eciam non obstante quod super hiis rite factum est firmum et stabile in perpetuum perseueret Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lugdun xij Kalend Marcij Pontificatus nostri anno septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter