utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150100

Charter Number: 05150100
Cartulary Title: The Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1250
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Innocencivs episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis abbati de Dunfermelyn et Priori de May sancti andree dioecesis Salutem et apostolicam Benediccionem Officij nostri sollicitudo requirit ut uiros religiosos qui relictis seculi uanitatibus se diuinis obsequiis deuouerunt quantum cum deo posuimus in omnibus foueamus Cum igitur sicut ex parte dilectorum filiorum abbatis et conuentus monasterij de Lundors ordinis sancti Benedicti Sancti Andree dioecesis fuit propositum coram nobis quondam Dauid Comite Huntindonie ipsius monasterij fundatore ius patronatus quod habebat in ecclesia de Dunde Brechinensis dioecesis eis et per eos eidem monasterio liberaliter conferente loci dioecesanus capituli sui accedente consensu eandem ecclesiam in proprios eorum usus duxerit concedendam et quod per eundem episcopum taliter factum extitit in hac parte per apostolicam fuerit sedem postmodum confirmatum eorundem abbatis et conuentus supplicacionibus inclinati per nostras eis litteras duximus concedendum ut ex eo quod fratres qui consueuerunt esse in ecclesia Brechinensi Keledei uocati fuerunt nunc mutato uocabulo sunt canoniei nuncupati nullum super premissis sibi et monasterio memorato possit preiudicium generari et hoc eciam non obstante quod super hiis rite factum est firmum et stabile in perpetuum perseu[er]et Ideoque discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus prefatos abbatem et conuentum non permittatis contra concessionis nostre tenorem super hiis ab aliquibus indebite molestari molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam apellacione postposita compescendo Quod si non ambo hiis exequendis potueritis interesse alter uestrum ea nichillominus exequatur Datum Lugdun xij kalend Maij Pontificatus nostri anno septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter