utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150101

Charter Number: 05150101
Cartulary Title: The Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Innocencivs episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis abbati et conuentui monasterij de Lundors ordinis Sancti Benedicti Sancti Andree dioecesis Salutem et apostolicam Benediccionem Sacrosancta romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestiis agitantur eos tanquam pia mater sua proteccionis munimine confouere Ea propter Dilecti in domino filij uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus Bonis que in presenciarum racionabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub Beati Petri et nostra proteccione suscipimus Specialiter autem terras possessiones redditus et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos monasterio vestro auctoritate apostolico confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lugdun ij Nonas Decembris Pontificatus nostri anno Sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter