utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150109

Charter
Charter Number: 05150109
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1253
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
DAVID permissione Diuina Ecclesie Sancti Andree minister humilis omnibus christi fidelibus prescns scriptum visuris uel audituris eternam in Domino salutem Nouerint tam posteri quam presentes Dominum Dauid Comitem fratrem Domini Willelmi Regis Scotorum fundasse abbaciam quamdam de ordine Kelkoensi apud Lundors pro salute domini Regis W fratris sui et pro salute anime sue et Matildis Comitisse coniugis sue et omnium heredum ipsorum et pro salute anime Regis Dauid aui sui et comitis Henrici patris sui et Ade Comitisse matris sue et omnium antecessorum suorum Et ipsam ecclesiam de Lundors cum omnibus iustis pertinenciis suis abbati et monachis ibidem Deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam concessisse Nos igitur diuini amoris intuitu auctoritate nostra damus et concedimus et hac carta nostra confirmamus abbati et monachis ibidem deo seruientibus ipsam ecclesiam de Lundors et personatum eiusdem ecclesie cum omnibus iustis pertinenciis suis ad Sedem abbacie in liberam et puram et perpetuam elemosinam ad proprios usus et sustentaciones eorundem monachorum vt iam dicta ecclesia de Lundors libera sit et quieta a conrediis et hospiciis et Synodalibus et Can et Conueth Concedimus eciam et confirmamus eis Dignitatem pacis et omnes alias libertates quas abbacia habere debet ita libere quiete plenarie et honorifice sicut aliqua abbacia in regno Scocie liberius quiecius plenius et honorificencius tenet et possidet Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter