utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150114

Charter 05150114
Charter Number: 05150114
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1261
Date Type: Internal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
ANNO gracie millesimo ducentesimo sexagesimo primo die sabbati proxima post festum Sancti Martini in hyeme Apud Lundors facta est hec Convencio inter Abbatem et conventum monasterii de Lundors ex uno parte et dominum Willelmum de Brechynch ex altera videlicet quod cum terra ejusdem domini Willelmi de Lundors de Bondington de Kyndeloich et terra quondam Galfridi Maupetyt tenerentur molendino dictorum abbatis et conventus ad sectam et multuram tanquam ad molendinum soyre de Lundors quod est ipsorum abbatis et conventus ex donacione inclite recordacionis Comitis David iidem abbas et conventus pro se et suis successoribus in perpetuum quietam clamaverunt dicto domino Willelmo et suis heredibus et eorum hominibus in dictis terris manentibus dictam sectam et multuram de dictis terris de Lundors de Bondyngton et de Kyndeloich et de terra quondam Galfridi Maupetyt Ito ut nec dictus dominus Willelmus nec heredes sui neo eorum homines in dictis terris manentes de cetero compelli possint racione alicujus juris vel consuetudinis ad dictam sectam vel multuram Dictus autem dominus Willelmus pro dicta quieta clamacione in recompensacionem dicte secte et multure dedit et concessit dictis abbati et conventui et monasterio de Lundors in perpetuum triginta tres solidos et quatuor denarios sterlingorum annuos in liberam puram et perpetuam elimosinam percipiendos annuatim de terra sua et heredum suorum de Lundors per manus ballivi sui vel firmarii seu firmariorum suorum de Lundors vel quorumcumque aliorum quocumque nomine censeantur qui dictam terram tenuerint medietatem uidelicet ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in hyeme Ita ut si infra octo dies cujuscunque termini de porcione ejusdem termini non fuerit eisdem abbati etconventui satisfactum liceat eisd em abbati et conventui namos dicti domini Willelmi vel heredum suorum seu hominum suorum vel firmariorum suorum in dictis terris manencium nulla alia licencia petita capere et tam diu detinere nulli replegiandos vel ad vadium dandos seu aliquo alio modo liberandos quousque eisdem abbati et conventui de porcione non soluta fuerit plenarie satisfactum Concessit eciam dictus dominus Willelmus pro se et heredibus suis quod dicte terre nulli darentur nec alienarentur quin eedem terre ad dictum annuum redditum triginta trium solidorum et quatuor denariorum eisdem abbati et conventui sub convencionibus predictis annuatim persolvendum remaneant obligate Concessit insuper dictus dominus Willelmus pro se et heredibus suis et suis assignatis in perpetuum dictis abbati et conventui ut cursus aque que descendit de magno lacu de Lundors ad molendinum eorundem abbatis et conventus nullo modo impediatur per molendinum ipsius domini Willelmi vel heredum suorum set ipsam aquam ita liberam habeant prout illam habere consueverunt et debuerunt ex donacione Comitis David In cujus rei testimonium uni parti istius scripti in modum cirograffi confecti residenti penes dictum dominum Willelmum appositum est sigillum commune monasterii de Lundors et alii parti remanenti penes dictos abbatem et conventum sigillum domini Willelmi de Brechynch est appensum ad majorem securitatem omnium predictorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter