utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150118

Charter
Charter Number: 05150118
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1269
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Omnibvs Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Henricus de Hastinges eternam in domino salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedisse concessisse et presenti carta meo confirmasse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Andree de Lundors et monachis ibidem Deo servientibus et in perpetuum servituris totam villam meam de Flandres in Garviach per rectas divisas suas quas habuit tempore hujus donacionis mee in escambium secundarum decimarum quas consueverunt percipere de terris meis ultra moneth de dono Comitis David avi mei sic quod plenius continetur in carta ejusdem Comitis David Tenendam et habendam de me et heredibus meis eisdem monachis et eorum successoribus in perpetuum cum omnibus justis pertinenciis suis juribus et asiamentis ad dictam villam juste pertinentibus ut predictum est in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete integre pacifice et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in moris maresiis et petariis in aquis et molendinis in stagnis vivariis et piscariis in viis et semitis et in omnibus aliis pertinenciis suis sicut superius dictum est Ego vero Henricus et heredes mei seu successores mei quicumque pro tempore fuerint predictam villam cum omnibus pertinenciis suis sicut dictum est tanquam liberam puram et perpetuam elemosinam predictis monachis et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warentizabimus defendemus et ab omnibus auxiliis exercitibus et aliis omnimodis forinsecis serviciis adquietabimus Volo itaque et concedo ut predicti monachi predictam villam ut dictum est teneant et habeant quietam et liberam ab omni exaccione consuetudine et demanda et ab omnibus aliis secularibus serviciis que per me vel heredes meos seu successores aliquo tempore exigi poterunt vel extorqueri Ita quod nec ego nec aliquis michi succedencium aliquid ab eis exigere presumamus nisi tantummodo oraciones ad animarum salutem In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli mei apposicione roboravi Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter